- SOPHRONISTA
- SOPHRONISTAGraece Σωφρονιςτὴς, nomen officii fuit, apud Athenienses olim, cui Gymnasticae Iuventutis intra modestiae limites coercendae cura incumbebat, memoratum in veter. Inscr.Athenis haud pridem repertâ. Hesych. Νουθετητὴν exponit, Theophylactus Simocatta τῆς σωφροτύνης διδάσκαλον. Ei suberat Hyposophronista, Cl. Sponius Itiner. Part. 3. ubi de 174. Populis, voce Μαραθών. De Sophronisterio, quod in sua civitate Plato esse iussit, vide libros eius de Rep.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.